

Epistola ad Hebraeos*
Caput 5: Versus 9
Omnibus obtemperantibus.Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quae salus bene potest esse per eum, quia ipseest appellatus,etc.Factus est causa salutis,non cujuslibet, sed aeternae; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse caeteris, quoniamappellatus est a Deo pontifex,sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcircoappellatus a Deo est pontifex,et hoc,juxta ordinem Melchisedech,scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.